Tuesday, December 8, 2009

Introit for the Immaculate Conception

Gáudens gaudébo in Dómino,
et exsultábit ánima méa in Déo méo:
quia índuit me vestiméntis salútis,
et induménto justítiae circúmdedit me,
quiasi spónsam ornátam monílibus súis.

Exaltábo te, Dómine,
quóniam suscepísti me:
nec delectásti inimícos méos super me.
Glória Pátri, et Fílio, et Spirítui Sáncto.
Sicut erat in princípio,et nunc, et semper,
et in saécula saeculórum. Amen.

Gáudens gaudébo in Dómino,
et exsultábit ánima méa in Déo méo:
quia índuit me vestiméntis salútis,
et induménto justítiae circúmdedit me,
quiasi spónsam ornátam monílibus súis.

Monday, November 23, 2009

O Gloriosa Virginum

O Gloriosa Virginum by Venantius Fortunatus (530-600), Hymn at Lauds for the feast of the Immaculate Conception

O gloriósa vírginum,
sublímis inter sídera,
Qui te creávit párvulum
lacténte nutris úbere.

Quod Heva tristis ábstulit,
tu reddis almo gérmine,
Intrent ut astra flébiles,
caeli reclúdis cárdines.

Tu Regis Alti jánuaet
aula lucis fúlgida,
Vitam datam per Vírginem,
gentes redémptae pláudite.

Jesu Tibi sit glória,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre et almo Spíritu,
in sempitérna saécula. Amen.

Thursday, October 1, 2009

Te gestiéntem gáudiis

Te gestiéntem gáudiis
Te sáuciam dolóribus,
Te jugi amíctam glória
O Virgo Mater, pángimus.

Ave, redúndans gáudio
Dum cóncipis, dum vísitas;
Et edis, offers, ínvenis,
Mater beáta, Fílium.

Ave, dolens, et íntimo
In corde agónem, vérbera,
Spinas, Crucémque Fílii
Perpéssa, princeps, Mártyrum.

Ave, in triúmphis Fílii,
In ígnibus Parácliti,
In regni honóre et lúmine,
Regína fulgens glória.

Veníte, gentes, cárpite
Ex his rosas mystériis,
Et pulchri amóris ínclytæ
Matri corónas néctite.

Jesu, tibi sit glória,
Qui natus es de Vírgine,
Cum Patre, et almo Spíritu,
In sempitérna sæcula.
Amen.

Friday, August 21, 2009

María Mater grátiae

María, Mater grátiae,
Dulcis parens cleméntiae,
Tu nos ab hoste prótege,
Et mortis hora súscipe.

Jesu, tibi sit glória,
Qui natus es de Vírgine,
Cum patre et almo Spíritu,
In sempitérna saécula.
Amen.

Tuesday, July 14, 2009

Sub Tuum Praesidium

Sub tuum praesidium
Configimus confugimus
Sancta Dei Genitrix
Nostras deprecationes
Ne despicias Ne despicias
In necessitatibus nostris
Sed a periculis cunctis
Libera nos semper
Virgo gloriosa et benedicta

Monday, June 29, 2009

Salve Regina Coelitum

Sálve Regína coélitum, O María.
Sors única terrígenum, O María.
Jubiláte Chérubim,
exsultáte Séraphim,
consonáte pérpetim.
Sálve, sálve, sálve Regína.

Máter misericórdiae, O María.
Dúlcis párens cleméntiae, O María.
Jubiláte Chérubim,
exsultáte Séraphim,
consonáte pérpetim.
Sálve, sálve, sálve Regína.

Tu vítae lux, fons grátiae, O María.
Cáusa nóstrae laetítiae, O María.
Jubiláte Chérubim,
exsultáte Séraphim,
consonáte pérpetim.
Sálve, sálve, sálve Regína.

Spes nostra, salve, Domina O Maria.
Exstingue nostra crimina! O Maria.
Jubiláte Chérubim,
exsultáte Séraphim,
consonáte pérpetim.
Sálve, sálve, sálve Regína.

Thursday, June 11, 2009

Ave Maris Stella

Ave maris stella,
Dei mater alma,
Atque semper virgo,
Felix coeli porta.

Sumens illud Ave
Gabriélis ore,
Funda nos in pace
Mutans Hevæ nomen.

Solve vincla reis,
Profer lumen cæcis,
Mala nostra pelle,
Bona cuncta posce.

Monstra te esse matrem,
Sumat per te preces
Qui pro nobis natus
Tulit esse tuus.

Virgo singuláris,
Inter omnes mitis,
Nos culpis solútos
Mites fac et castos.

Vitam præsta puram,
Iter para tuum,
Ut vidéntes Jesum
Semper collætémur.

Sit laus Deo Patri,
Summo Christo decus,
Spirítui Sancto
Tribus honor unus. Amen.

Tuesday, May 19, 2009

O Maria Virgo Pia

O María, Virgo pia,
Mater admirábilis;
Per te Deus, judex meus,
Mihi sit placábilis.

Commendáre me dignáre,
Christo, tuo Fílio;
Ut non cadam, sed evádam
De mundi naufrágio.

Pro me pete, ut quiéte,
Sempitérna pérfruar;
Ne torméntis comburéntis
Stagni miser óbruar.

Esto tutrix et adjútrix
Christiáni pópuli;
Pacem praésta, ne molésta
Nos pertúrbent saéculi.

Friday, May 1, 2009

Salve Mater

Salve máter misericórdiæ,
Máter Déi, et máter véniæ,
Máter spéi, et máter grátiæ,
máter pléna sanctæ lætítiæ.
O María!

Sálve, décus humáni géneris,
Sálve Vírgo dígnior céteris,
Quæ vírgines ómnes transgréderis,
et áltius sédes in súperis,
O María!

Sálve félix Vírgo puérpera:
Nam qui sédet in Pátris déxtera,
Caélum régens, térram et aéthera,
Intrá túa se cláusit víscera,
O María!

Te creávit Páter ingénitus,
Adamávit te Unigénitus,
Fecundávit te sánctus Spíritus,
Tu és fácta tóta divínitus,
O María!

Te creávit Déus mirábilem,
Te respéxit ancíllam húmilem,
Te quæsívit spónsam amábilem,
Tíbi múmquam fécit consímilem,
O María!

Te beátam laudáre cúpiunt
Omnes jústi, sed non suffíciunt;
Múltas láudes de te concípiunt,
Sed in íllis prórsus defíciunt,
O Mária!

Esto, Máter, nóstrum solátium;
Nóstrum ésto, tu Vírgo, gáudium;
Et nos tándem post hoc exsílium,
Laétos júnge chóris cæléstium,
O Mária!

Sunday, April 19, 2009

Stabat Mater (Hymn)

Stabat Mater by Jacopo di Todi (+1306). Hymn to Our Lady of Sorrows.

Stabat mater dolorosa
juxta Crucem lacrimosa,
dum pendebat Filius.

Cuius animam gementem,
contristatam et dolentem
per transivit gladius.

O quam tristis et afflicta
fuit illa benedicta,
mater Unigeniti!

Quae moerebat et dolebat,
pia Mater, dum videbat
nati poenas inclyti.

Quis est homo qui non fleret,
matrem Christi si videret
in tanto supplicio?

Quis non posset contristari
Christi Matrem contemplari
dolentem cum Filio?

Pro peccatis suae gentis
vidit Iesum in tormentis,
et flagellis subditum.

Vidit suum dulcem Natum
moriendo desolatum,
dum emisit spiritum.

Eia, Mater, fons amoris
me sentire vim doloris
fac, ut tecum lugeam.

Fac, ut ardeat cor meum
in amando Christum Deum
ut sibi complaceam.

Sancta Mater, istud agas,
crucifixi fige plagas
cordi meo valide.

Tui Nati vulnerati,
tam dignati pro me pati,
poenas mecum divide.

Fac me tecum pie flere,
crucifixo condolere,
donec ego vixero.

Juxta Crucem tecum stare,
et me tibi sociare
in planctu desidero.

Virgo virginum praeclara,
mihi iam non sis amara,
fac me tecum plangere.

Fac, ut portem Christi mortem,
passionis fac consortem,
et plagas recolere.

Fac me plagis vulnerari,
fac me Cruce inebriari,
et cruore Filii.

Flammis ne urar succensus,
per te, Virgo, sim defensus
in die iudicii.

Christe, cum sit hinc exire,
da per Matrem me venire
ad palmam victoriae.

Quando corpus morietur,
fac, ut animae donetur
paradisi gloria. Amen.

Thursday, April 2, 2009

Omne Die Dic Mariae

Omni die dic Mariae by Bernard of Cluny (12th Cent.). Popular translation: Daily, daily, sing to Mary.

Omni die dic Mariae
Mea laudes anima:
Ejus festa, ejus gesta
Cole devotissima.

Contemplare et mirare
Ejus celsitudinem:
Dic felicem genitricem,
Dic beatam Virginem.

Ipsam cole, ut de mole
Criminum te liberet,
Hanc appella, ne procella
Vitiorum superet.

Haec persona nobis dona
Contulit coelestia;
Haec regina nos divina
Illustravit gratia.

Lingua mea, dic trophaea
Virginis puerperae,
Qaue inflictum maledictum
Miro transfert germine.

Sine fine dic Reginae
Mundi laudum cantica,
Ejus bona semper sona,
Semper illam praedica.

Omnes mei sensus ei
Personate gloriam;
Frequentate tam beatae
Virginis memoriam.

Nullus certe tam disertae
Extat eloquentiae,
Qui condignos promat hymnos
Ejus excellentiae.

Omnes laudent, unde gaudent,
Matrem Dei Virginem;
Nullus fingat, quod attingat
Ejus celsitudinem.

Sed necesse, quod prodesse
Piis constat mentibus.
Ut intendam, quo impendam
Me ipsius laudibus.

Quamvis sciam, quod Mariam
Nemo digne praedicet,
Tamen vanus et insanus
Est, qui illam reticet.

Cujus vitae eruditae
Disciplina coelica,
Argumenta et figmenta
Destruxit haeretica.

Hujus mores tanquam flores,
Exornant ecclesiam
Actiones et sermones
Miram praestant gratiam.

Evae crimen nobis limen
Paradisi clauserat,
Haec dum credit et oboedit,
Coeli claustra reserat.

Propter Evam homo saevam
Accepit sententiam:
Per Mariam habet viam,
Quae ducit ad patriam.

Haec amanda et laudanda
Cunctis specialiter:
Venerari et precari
Illam decet jugiter.

Ipsa donet, ut, quod monet
Natus ejus, faciam:
Ut finita carnis vita,
Laetus hunc aspiciam.

O, cunctarum feminarum
Decus atque gloria!
Quam electam et evectam
Scimus super omnia.

Clemens audi, tuae laudi
Quos instantes conspicis:
Munda reos, et fac eos
Donis dignos coelicis.

Virga Jesse, spes oppressae
Mentis et refugium;
Decus mundi, lux profundi,
Domini sacrarium.

Vitae forma, morum norma,
Plenitudo gratiae:
Dei templum, et exemplum
Totius justitiae.

Virgo salve, per quam valvae
Coeli patent miseris:
Quam non flexit,. nec allexit
Fraus serpentis veteris.

Generosa et formosa
David regis filia,
Quam elegit Rex, qui regit
Et creavit omnia.

Gemma decens, Rosa recens;
Castitatis lilium:
Castum chorum ad polorum
Quae perducis gaudium.

Actionis et sermonis
Facultatem tribue,
Ut tuorum meritorum
Laudes promam strenue.

Opto nimis, ut imprimis
Des mihi memoriam,
Ut decenter et frequenter
Tuam cantem gloriam.

Quamvis muta et polluta
Mea sciam labia:
Praesumendum nec silendum
Est de tua gratia.

Virgo gaude, omni laude
Digna et praeconio:
Quae damnatis libertatis
Facta es occasio.

Semper munda et foecunda,
Virgo tu puerpera
Mater alma, velut palma
Florens et fructifera.

Tuo flore et decore
Recreari cupimus;
Cujus fructu nos a luctu
Liberari credimus.

Pulchra tota, sine nota
Cujuscumque maculae
Fac nos mundos et jucundos,
Te laudare sedule.

O beata, per quam data
Nova mundo gaudia
Et aperta, fide certa,
Regna sunt coelestia.

Per te mundus laetabundus,
Novo fulget lumine,
Antiquarum tenebrarum
Exutus caligine.

Nunc potentes sunt egentes,
Sicut olim dixeras:
Et egeni fiunt pleni,
Ut tu prophetaveras:

Per te morum nunc pravorum
Relinquuntur devia:
Doctrinarum perversarum
Pulsa sunt ludibria.

Mundi luxus atque fluxus
Docuisti spernere:
Deum quaeri, carnem teri,
Vitiis resistere.

Mentis cursum tendi sursum,
Pietatis studio
Corpus angi, motus frangi,
Pro coelesti praemio.

Tu portasti, inter casti
Ventris claustra, Dominum
Redemptorem, qui honorem
Nobis reddit pristinum.

Mater facta, sed intacta,
Genuisti Filium,
Regem regum, atque rerum
Creatorem omnium.

Benedicta, per quam victa
Hostis est versutia:
Destitutis spe salutis
Datur indulgentia.

Benedictus Rex invictus,
Cujus Mater crederis:
Increatus ex te natus,
Nostri salus generis.

Reparatrix, consolatrix
Desperantis animae!
A pressura, quae ventura
Malis est, me redime.

Pro me pete, ut quiete
Sempiterna perfruar;
Ne tormentis comburentis
Stagni miser obruar.

Quod requiro, quod suspiro,
Mea sana vulnera,
Et da menti te poscenti,
Gratiarum munera.

Ut sim castus, et modestus,
Dulcis, blandus, sobrius,
Pius, rectus, circumspectus,
Simultatis nescius:

Eruditus et munitus
Divinis eloquiis,
Timoratus et ornatus
Sacris exercitiis.

Constans, gravis, atque suavis,
Benignus, amabilis:
Simplex, purus et maturus,
Patiens et humilis:

Corde prudens, ore studens
Veritatem dicere:
Malum nolens, Deum colens
Pio semper opere.

Esto tutrix et adjutrix
Christiani populi:
Pacem prsesta, ne molesta
Nos perturbent saeculi.

Salutaris stella maris,
Summis digna laudibus,
Quae praecellis cunctis stellis,
Atque luminaribus.

Tua dulci prece fulci
Supplices et refove:
Quidquid gravat vel depravat
Mentes nostras, remove.

Virgo gaude, quod de fraude
Daemonum nos liberas:
Dum in vera et sincera
Carne Deum generas.

Illibata et dotata
Coelesti progenie,
Gravidata, nec privata
Flore pudicitiae.

Nam quod eras, perseveras,
Dum intacta generas:
Illum tractans, atque lactans,
Per quem facta fueras.

Commendare me dignare
Christo, tuo Filio:
Ut non cadam, sed evadam
De mundi naufragio.

Fac me mitem, pelle litem,
Compesce lasciviam:
Contra crimen da munimen,
Et mentis constantiam.

Non me liget, nec fatiget
Saeculi cupiditas:
Quae indurat et obscurat
Mentes sibi subditas.

Nunquam ira, nunquam dira
Me vincat elatio:
Quae multorum fit malorum
Frequenter occasio.

Ora Deum, ut cor meum
Sua servet gratia:
Nec antiquus inimicus
Seminet zizania.

Da levamen, et juvamen
Tuum illis jugiter,
Tua festa, tua gesta
Qui colunt alacriter. Amen.

Sunday, March 29, 2009

Concordia Laetitia

Concórdi lætítia,
Propúlsa mæstítia,
Maríæ præcónia
Récolat Ecclésia:
Virgo María.

Quæ felíci gaúdio,
Resurgénte Dómino,
Floruit ut lílium:
Vivum cernens Fílium:
Virgo María.

Quam concéntu párili
Chori láudant cóelici,
Et nos cum cæléstibus,
Novum melos pángimus;
Virgo María.

O Regína Vírginum,
Votis fave súpplicum,
Et post mortis stádium,
Vitae cónfer práemium:
Virgo María.

Glóriosa Trínitas,
Indivísa Unitas,
Ob Maríæ meríta,
Nos salva per saecula:
Virgo María. Amen.

Saturday, March 28, 2009

O Sanctissima

O sanctissima, O piissima, Dulcis Virgo, Maria;
Mater amata, Intemerata, Ora, Ora pro nobis!

Virgo, respice, Mater, aspice, Audi nos, O Maria!
Tu medicinam Portas divinam, Ora, Ora pro nobis!

Tota pulchraes, O Maria, et macula non est in te!
Mater amata intemerata, Ora, ora pro nobis!

Sicut lilium inter spinas, sic Maria inter filias;
Mater amata, intemerata, Ora, Ora pro nobis!

In miseria in angustia, ora Virgo pro nobis;
Pro nobis ora, in mortis hora, Ora, Ora pro nobis

Tu solátium et refúgium, Virgo Mater María;
Quidquid optámus, per te sperámus, Ora, Ora pro nobis.